Hľadaný výraz: Lk 16,19-31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
19 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. 20 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. 22 Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est. 23 Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. 24 Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. 25 At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”. 27 Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei 28 — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”. 29 Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”. 30 At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. 31 Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.

1

mail   print   facebook   twitter